LA PRESENZA DEL IV° ESDRA NELLA BIBBIA SISTO CLEMENTINA

Dal 1592 in poi la Volgata, presenta all’interno del testo stampato il IV Libro di Esdra, adottando questa dicitura in epigrafe:

«Oratio Manassae, necnon libri duo, qui sub libri Tertii et Quarti Esdrae nomine circumferuntur, hoc in loco, extra scilicet seriem Canonicorum Librorum, quos sancta Tridentina Synodus suscepit, et pro Canonicis suscipiendos decrevit, sepositi sunt, ne prorsus interirent, quippe qui a nonnullis sanctis Patribus interdum citantur, et in aliquibus Bibliis Latinis tam manuscriptis quam impressis reperiuntur».

 

La vicenda è ben riassunta da Alastair Hamilton  in The Apocryphal Apocalypse: The Reception of the Second Book of Esdras. Altro testimone Benigno Hernández Montes  in Biblioteca de Juan de Segovia: edición y comentario de su escritura de donación. Nella bolla Aeternus ille di papa Sisto V. , con la quale introdusse la sua edizione del 1590, non vi era traccia dei 3 libri r di Esdra , essendo presente una ammonizione 

Ammonizione poi ritirata nel 1588:

«Quare merito sacra Tridentina Synodus veteris Vulgatae editionis libros non  aliter quamprout in Ecclesia legi consueverunt, pro canonicis suscipiendos decrevit. Nos autem ut  haec Vetus editio quae nunc prodit nostro excusa praelo , ejusdem Synodi praescripto modis omnibus responderet , non solum veteres, et ab Ecclesia receptos loquendi modos conservavimus, sed etiam apocrypha rejecimus , authentica retinuimus.  Nam tertium et quartum Esdrae libros inscriptos, et tertium Machabaeorum , quos Synodus inter canonicos non annumerat , assentientibus etiam in hoc praedictis Cardinalibus congregationis super typographia Vaticana deputatae , ab hac editione prorsus explosimus.  Orationem etiam Manassae , quae neque in hebraeo, neque in graeco textu est, neque in antiquioribus ma. nuscriptis latinis exemplaribus reperitur , sed in impressis tantum post librum secundum Paralipomenon affixa est, tamquam insutam , adjectam, et in textu sacrorum librorum locum non habentem, repudiavimus.  Nonnullas etiam aliquando sententias, quae aliunde accersitae, Vulgatae editioni interpositae erant , neque in antiquis exemplaribus, neque in SS. Patrum commentariis inveniebuntur, delevimus.  Hanc denique editionem a variis, qui vitio multorum irrepserant, erroribus accurate emendavimus, et purgavimus , atque in pristinam veritatem summa diligentia restituimus.  Neque vero est quod quispiam miretur , si aliqua Sacrae Scripturae loca aliter in sanctis quibusdam Doctoribus legerit, quam in hac editione conscripta sunt.  Nam Ambrosius , Augustinus , et alii plurimi Septuaginta Interpretum editionem plerumque secuti fuerunt. Ad laudem igitur , et gloriam omnipotentis Dei , catholicae fidei conservationem , et incrementum , ac sacrosanctae universalis Ecclesiae utilitatem , hac nostra perpetuo valitura constitutione , de eorumdem venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium super typographia Vaticana deputatorum consilio et assensu , quorum opera et industria , in hac ipsa Vulgatae editionis emendatione , in rebus praesertim gravioribus usi sumus, et ex certa nostra scientia , deque apostolicae potestatis plenitudine statuimus , ac declaramus , eam Vulgatam sacrae , tam veteris , quam novi Testamenti

 

Ma come osservano diversi studiosi,  non l'edizione Sixti V del 1590, ma fu quella di Clemente VIII del 1592 a diventare ufficiale. Sulla prima pesa anche la prefazione al testo «Bibliorum sacrorum, Volume 1 - scritta da Bellarmino». Si tratta di una introduzione del celebre cardinale, sempre contrario al IV di Esdra.

«Porrò in hac editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum apponere visum est : atque ea causa fuit cur liber tertius et quartus Esdræ inscripti, quos inter canonicos libros sacra tridentina synodus non annumeravit, ipsa etiam Manassæ regis oratio, quæ neque hebraïcè neque græcè quidem exstat, neque in manuscriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius canonici libri, extra canonicæ scripturæ seriem posita sint; et nullæ ad marginem concordantiæ (quæ posthac inibi apponi non prohibentur), mullæ notæ, nullæ variæ lectiones, nullæ denique præfationes, nulla argumenta ad librorum initia, conspiciantur. ù

Sed sicut apostolica sedes industriam eorum non damnat qui concordantias locorum, varias lectiones, præfationes sancti Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet quin, alio genere characteris, in hac ipsa vaticana editione, ejusmodi adjumenta pro studiosorum commoditate atque utilitate utilitate in posterum adjiciantur; ita tamen ut lectiones variæ ad marginem ipsius textûs minimè annotentur».


Dunque nella Bibbia di Clemente VIII , il testo di Esdra IV rientra, perchè , assieme agli altri testi pseudoepigrafici, il Concilio di Trento  «pro Canonicis suscipiendos decrevit,  ne prorsus interirent, quippe qui a nonnullis sanctis Patribus interdum citantur, et in aliquibus Bibliis Latinis tam manuscriptis quam impressis reperiuntur».