Straordinario!!! Ritrovato il testo completo latino dell'Apparizione di S. Michele a S Enrico (1022), cui disse: Sono uno dei Sette Spiriti!!!

Il testo è tratto da:   "Marcello Cavaglieri , Il pellegrino al Gargano ragguagliato della possanza beneficante di San Michele nella sua celeste basilica, dal padre frà Marcello Cauaglieri da Bergomo dell'ordine de' Predicatori, 1680.  Riporta l'originale testimonianza di  Sant' Errico rivelata la mattina ai Sacerdoti del Gargano e registrata dal Bambergense di cui rimase constante tradizione. Ecco il testo:

«Si quis scire desiderat  quare gloriosus Imperator Henricus claudicaverit cum primum Corpore toto sanus fuerit , hanc causam noverit. Cum ipse quodam tempore venisset in apuliam pro difeonendis Reipublicae negotiis, pervenit im Montem Gargamum ; in cujus crepidine sita est Civitas , &* in latere Montis; in rupe concava est Basilica non ab hominibus fabricata , neque per hominem dedicata, sed operatione Divina , vel virtute extructa mirabiliter divinitur consecrata. Hujus Bafilicae extat Patronus Michael archangelus . In hac etenim Ecclesia qualibet hebdomada cantus Angelicus ab his qui digni sunt audiri prohibetur. Hanc itaque Basilicam orationis causa cum caeteris Christifidelibus vir Deo devotus est ingressus. Cumque laudes divinas inibi celebrassent , & vota precum suarum cum multa devotione Deo reddidissent , tempus iam aderat, quo caelestis exercitus ad laudes Deo persolvendas Templum hoc sacrum fuerat ingressus. Itaque cum omnes egrederentur, & qui moram facerent expellerentur exire , Vir Sanctus postulabat  ut ei intus remanendi facultas concederetur. Igitur omnibus egressis solus ipse sperans in misericordia Dei inibi manere praesumpsit ; & praeces praecibus continuavit , & genuum flexiones iteravit . In quo multis lachrymis Divinae commisit clementiae & animam suam Beato Michaeli Archangelo cum multa supplicatione studuit commendare. Cumque pii Regis incensum ascenderet coram Domino Deo Israel, qui in Sanctiis suis est mirabilis, mirabilem ei dignatus est ostendere visionem. Vidit enim angelorum multitudinem copiosam instar solis splendidam Templum Sanctum ingredientem – apparuit ingressu corum de retro altaris S. Michaelis velut e retrochoro exeuntium -  ex quibus duo principale solemniter adornabant altare. Deinde vidit alias Caelestium Virtutum Cohortes in numeras in similitudinem fulguris coruscantes; & quasi Primatem suum cum gloria maxima deducentes. Nec dubium hunc fuisse Caelestis militia Signiferum. Novissime vero meruit videre ipsum Regem angelorum Dominum venientem cum potestate magna & virtute ; in cujus obsequio caelestis exercitus innumerabilis, &  splendor ejus incomparabilis ; cujus Enim nutu reguntur omnia Caelestia o Terrestria. Denique Chorus novem Hierusalem in predicta collectus Basilica Divinum solemniter celebravit obsequium Christus cum utroque Joanne Baptista e Evangelista cantavit Missam , Beata Virgine Regina caeli cum omnibus Sanctis eam audientibus . Quo tandem completo unus ex praecipuis angelis Sacrum Evangelii Textum cum maxima reverentia Divinae contulit Personae… Quo illum deosculante innuit vangelo, ut eumdem deosculandum deferret Imperatori in angulo prostrato . Angelo verò iussa sibi complente; praedictus Christi famulus insolitam tanta Maiestatis , & glorie visionem caepit  animo pavescere, & membris omnibus contremiscere tamquam diceret cum Propheta : «contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea». Haec angelus ille videns modeste faemur eius tetigit , inquiens : «Ne timeas, Electe Dei,  surge velociter, signum pacis divinitus tibi transmissum suscipiens alacriter -  Ex templo, & statim faemur ejus emarcuit ; & exinde omni tempore vitae suae claudicavit. Similis per omnia eventus de B. Iacob legitur , cujus faemur ad tactum Angelum emarcuit -  Ego sum Michael Archangelus unus e Septem Spiritibus , qui adstamus ante Dominum , Tango tibi faemur ; ut claudicando sit tibi signum, quod nullus hic nocthurno tempore ingredi audeat. Signum autem tibi est , sicuti Jacob ; cujus faemur ad tactum Angeli secum luctantis emarcuit».